monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 57
{XXXI} cortice lauri esse constat; quidam et folium simile dixere: talis certe fuit arbor Sardibus, nam et Asiae reges serendi curam habuerunt. qui mea aetate legati ex Arabia venerant, omnia incertiora fecerunt, quod iure miremur, virgis etiam turis ad nos commeantibus, quibus credi potest matrem quoque teretem enodi fruticare trunco.